# Excerpta ex Operibus Augustini 181.22-40

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 181.22 to 181.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/181.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/181.22

atque omnino per illos XL dies quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit, sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies XL; non quod cotidie per dies XL cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo illos dies interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per XL dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone computari. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus utrum nihil afferat quaestionis: resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non. dixit: "primo apparuit Cephae"; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim; quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis xi erant congregati, clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus; siue post octo illos dies quandolibet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo; non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus; nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae. Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
