# Excerpta ex Operibus Augustini 181.41-53

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 181.41 to 181.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/181.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/181.41

quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quamquam sine praeiudicio necessitatis, ut aut hoc solum aut hoc proximum exspectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, quod ita, sed ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel transmigratio uel reuelatio. prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum: praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur dirruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est: "ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis". secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur reuelatio, non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dextram segregari mereamur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
