Latin
181.54 to 181.59
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 181.54-59
Unproofread scanNot analysed yet
tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident impii. tolletur enim impius, ut non uideat claritatem domini; et impii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum; sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.