Latin
183
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 183
Unproofread scanNot analysed yet
Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: "et cui uoluerit pater reuelare", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.