Latin
189
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 189
Unproofread scanNot analysed yet
Amicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur ? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum esse puerosque eius cum eo esse in cubili, significat tempus famis uerbi, cum intellegentia clauditur. et illi qui euangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrae praedicauerunt, pueri patris familias, iam sunt in secreta quiete cum domino; et tamen orando efficitur, ut accipiat desiderans intellectum ab ipso deo, etiam si homo desit, per quem sapientia praedicetur.