Latin
19.1 to 19.9
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 19.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a magistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum, si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ui, si qui possent percipere, non prauis opinionibus multitudinis implicati uulgaribus obruerentur erroribus, eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri nisi quem forte ipsa dei uirtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum nec hominum magisterio, sed intima inluminatione ab incunabulis inlustratum tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt et omnia perpetiendo quae horrescunt ei omnia faciendo quae mirantur genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret de honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possi existimari quanti honores debeantur sapientiae dei, qua gestante ille et gubernante pro uera salute generis human magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mere retur.