# Excerpta ex Operibus Augustini 190

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/190

De pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus uenenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
