# Excerpta ex Operibus Augustini 192

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/192

In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et de centum choris tritici LXXX, ad nihil aliud nalere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas Iudaeus quisque operatur in Christi ecclesia abundet iustitia eius super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent — sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zaccheus — aut certe duplicat decimas, ut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. mamona uero iniquitatis ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mamona diuitiae interpretantur, nec sunt istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. a iustis uero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spirita.liter supplentes exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditabuntur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
