Latin
193
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 193
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad uasa huius modi tollenda descendat. Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit. Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.