# Excerpta ex Operibus Augustini 194

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/194

Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit; et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae. tertium eorum, qui operantur in ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis et pro robore suarum uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent, aliqui cadunt. qui permanent, assumuntur; qui cadunt, relinquuntur. ergo unus assumetur et unus relinquetur non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. in illa nocte ergo dixit "in illa tribulatione". Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit apostolus, sine sollicitudine uiueret, cogitans quae sunt dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in temtationibus, ut possint assumi. Iob autem, quia et uxorem habuit et filios et amplas terrenas rerum copias, ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen, ut sint fortissimi in temtationibus, sicut ille fuit ; non enim aliter assumi poterunt. nec puto alia esse genera hominum, quibus constat ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias propter assumtionem et relictionem, quamuis in singulis multae studiorum uoluntatumque diuersitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inueniri

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
