Latin
198a.32 to 198a.48
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 198a.32-48
Unproofread scanNot analysed yet
si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum hoc quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus, nec quod Dauid simulauit insaniam, nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae uera sunt intellegenda referendae; quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et ne nudata ac promta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt, nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur utique enim, ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur dicta intelleguntur, sed ea quae falsa sunt dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Iacob fecit attende. hedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat. si autem hoc factum ad illud propter quod significandum re uera factum est referatur, per hedinas pelles peccata, per eum uero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: quis es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si antem ad illud propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras;