# Excerpta ex Operibus Augustini 198a.49-60

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 198a.49 to 198a.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.49

et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Quando quidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas Iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legis prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec Iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
