Latin
198a.61 to 198a.75
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 198a.61-75
Unproofread scanNot analysed yet
erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id enim erat cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo; hoc error quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius apostoli quod iam supra commemoraui: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huius modi in spiritu mansuetudinis; intendens te ipsum, ne et tu temteris. nam si propterea, quia dixit: factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idolatriam eodem modo mentiendo suscipere qui dixit etiam his qui sine lege erant tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret; quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur. Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit?