# Excerpta ex Operibus Augustini 199.1-19

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 199.1 to 199.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/199.1

Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis; ad quod mendacium nulla debet condicione quisque adduci. secundum, ut aliquem laedat iniuste; quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad immunditiam obsit corporalem. quartum sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. his omnibus penitus euitatis atque eiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens ubi sit nescire se mentiatur. septimum, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam. satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. Non ergo mentiendum quaerenti, ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit, sed fortius respondendum: "nec prodam nec mentiar". fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
