# Excerpta ex Operibus Augustini 2

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/2

Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque concordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatu? in deum ab his quibus impediri potest. Quid amplius de moribus disputem? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut cognoscant te uerum deum et quem misisti legum Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate diligamus?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
