Latin
203.1 to 203.15
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 203.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius —sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et corpus; uel illud multo expressius in libro Iob: soluisti animam meamabspiritumeo —tamen et uniuersa anima appellatur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, non rerum. cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie nominatur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: et integer spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; ut quod ibi dixit: mente, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu; quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait quidem apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam: "renouamini mente uestra" ? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a me distinctus. habet iste suam eandemque difficilem quaestionem. multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant;