# Excerpta ex Operibus Augustini 203.16-29

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 203.16 to 203.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.16

sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen Iacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria fuerunt. sed quid opus est hic diutius immorari? Iam nunc unde facilius ostendamus attende eam quae anima est etiam spiritum dici, quam audis uel legis. domino moriente quid scriptum est? et inclinato capite tradidit spiritum. ita uis intellegi, tamquam a parte significauerit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego, ut possim probare expeditius quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibeo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationabilia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum admonere uoluisses suam nosse naturam, ita locutus es: "nam cum deus bonum nihil non ratione condiderit ipsumque hominem, animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit." his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia; unde testimonio diuino eos qui non intellegunt pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, attende etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris: "haec anima" inquis "quae ex flatu dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus".

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
