# Excerpta ex Operibus Augustini 203.30-46

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 203.30 to 203.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.30

et paulo post: net quamuis anima inquis "animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est". item paulo post: "aliud erit" inquis "anima, aliud spiritus; sapientia est sensus animae". his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus; et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, si spiritus filiorum hominis ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens, qui mouetur super terram, et omnis homo et omnia, quaecumque habent spiritum uitae: ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam deus uocetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto secundum illud: auferens spiritum eorum, et deficient; et iterum: exiet spiritus eorum, et reuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
