Latin
207
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 207
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae iam suspensus eras, omissio et proplsterea tristis insuauiter catecizas, cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum quidquid cum hominibus agimus et ex officio sincerissimae caritatis, hoc ergo excepto incertum esse quid utilius agamus et quid opportunius aut intermittamus aut omnino omittamus. quia enim merita hominum num, pro quibus agimus, qualia sint apud deum non nouimus, quid eis ad tempus expediat ant nulla aut tenuissima et incertissima coniectura suspicamur potius quam comprehendimus. quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus. quas eo modo, quo statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus, quia nobis, sed quia deo sic eas agi placuit; si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur, flectamur facile, ne frangamur, ut, quem deus s nostro praeposuit, ipse sit noster. aequius est enim, ut nos eius quam ut ille nostram uoluntatem sequatur, quia et ordo agendarum rerum, quem nos pro arbitrio tenere uolumus, ille utique approbandus est, ubi potiora procedunt. cur ergo nos dolemus homines a domino deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso, quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus ? nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod diuina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur, quia multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autemis domini manet in aeternum. Si autem de aliquo errato nostro uel peccato nos maestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium deo spiritum esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua ignem, sic elemosyna extinguet peccatum, et: quia misericordiam, inquit, uolo quam sacrificium. sicut ergo, si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus, quo posset extingui, gratularemur, si quis eam de proximo offerret: ita et, si de nostro faeno aliqua peccati flamma surrexit et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis tamquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod 5 exarserat opprimatur. nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo uentrem esurientis impleamus, quam cum uerbo dei, quo mentem studentis instruamus. huc accedit, quia, si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset, infeliciter in periculo salutis, non iam proximi, sed nostrae oblatum remedium sperneremus. cum uero ex ore domini tam minaciter sonet: serue nequam et piger, dares pecuniam meam nummolariis, quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus uelle peccare non dando pecuniam dominicam uolenti et petenti?