# Excerpta ex Operibus Augustini 208.12-27

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 208.12 to 208.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12

factum est aliquando diluuium per totam terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est enim non solum a prophetis sed etiam ab ipso domino Iesu Christo, quod ecclesia eius per uniuersum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, quando adhuc nomen eius et latebat gentes et ubi notum erat ridebatur. et tamen in uirtutibus miraculorum eius, siue per se ipse siue quae per seruos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, iam uidemus quod praedictum est esse completum regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur christianos, iam Christi nomini subiugatos. praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius ecclesia essent exiturae et ex eius nomine per loca, ubi possent, suam, non Christi gloriam quaesiturae; et ista completa sunt." "Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
