# Excerpta ex Operibus Augustini 208.32-43

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 208.32 to 208.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.32

non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, quia non scis quid cras futurus sit qui hodie malus est. nec eorum ames iniustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant iustitiam, quia non solum nobis dilectio dei praecepta est sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quam non implet nisi qui donum acceperit spiritum sanctum, patri et filio utique coaequalem, quia ipsa trinitas deus est. in quo deo spes omnis ponenda est. nam in homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus iustificamur. non autem solum per cupiditates diabolus temtat sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. quidquid homo autem passus fuerit pro nomine Christi et pro spe uitae aeternae et permanens tolerauerit, maior ei merces donabitur, quia, si consenserit diabolo, cum illo damnabitur. sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a domino, ut non permittat seruos suos temtari ultra quam possunt sustinere."

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
