# Excerpta ex Operibus Augustini 209.1-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 209.1 to 209.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.1

Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quod utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est; ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia, et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi. Errant autem homines non seruantes modum et, cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres, non manducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas immundas esse senserunt. quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent. sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemtorem, a compage corporis, quod scandalizat, euellere, ita perturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecitatis ipsi potius a Christi unitate separentur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
