# Excerpta ex Operibus Augustini 209.14-17

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 209.14 to 209.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.14

qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis qui nouerant Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus appetitum et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis quibus dicimus: "etiam si mali fuissent — propter quod in ecclesia non estis — uos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis." quidam uero contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae nos firmissimos reddunt, ut, etiam si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediantur aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cauendum quidue sit faciendum, quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
