# Excerpta ex Operibus Augustini 21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/21

Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qu?: propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. dic, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt ot dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare molientibus: non temtabis, inquit, dominum deum tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem; qui uni deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
