# Excerpta ex Operibus Augustini 210.15-24

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 210.15 to 210.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.15

postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt immunda animalia areae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
