Latin
210.25 to 210.29
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 210.25-29
Unproofread scanNot analysed yet
tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiam si eo modo uiuere perseuerent et tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos, contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata; et commemorauit, quae mandata, ubi ea scilicet peccata uitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catecizandos eos qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.