Latin
212
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 212
Unproofread scanNot analysed yet
Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones. Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum. Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione concludit. Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis.