Latin
215
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 215
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia uera sit —sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim contra uos non est, pro uobis est —quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?