# Excerpta ex Operibus Augustini 216.14-27

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 216.14 to 216.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/216.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/216.14

nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate quia contra nos non sunt, pro nobis sunt; in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
