Latin
216.28 to 216.32
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 216.28-32
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica, sed in diuersis haeresibus faciunt ? si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suam pro fide, quam pariter confitentur? tamen, quia separati haec agunt, non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem peruenire non possunt.