# Excerpta ex Operibus Augustini 22.47-61

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 22.47 to 22.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.47

qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testamento suo ad unam hereditatem uocat. Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura, quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene oantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
