# Excerpta ex Operibus Augustini 220.20-36

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 220.20 to 220.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/220.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/220.20

et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum ? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris? Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: "non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis, et propterea nec baptismum Christi." nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, Magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt: "ita u, quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero, cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. "quia" inquiunt "postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores apostolos credidit." Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa ? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficiat nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo spiritus sanctae disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto operatus est peccatorum remissionem? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tum prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit: sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
