Latin
225
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 225
Unproofread scanNot analysed yet
Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent atque desiderent, animales sunt. ecclesia uero, quod est populus dei, etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit, ab Adam usque ad Mosen. a Mose autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit, reuelatum est nouum; ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti, quod iam reuelatum est, plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt; si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent et, si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium computantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quando quidem sequitur: et in libro tuo omnes scribentur. i Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Mosen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum; et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Hismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa et ludam pseudoapostolum et Simonem Magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant.