# Excerpta ex Operibus Augustini 226

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/226

Sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis imbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste annuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem, sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis affectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nonam uitam et nonum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est, caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent siue occasione temtationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est, palea est, et semper ab illius ecclesiae, quae sine macula et ruga est, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis apparet siue qui foris manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
