Latin
229.1 to 229.9
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 229.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Iam satis ostendimus ad baptismum, qui uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, et percepto iam baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum autem sensum carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes, et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant, cum suis phantasmatis ludificarentur, irrident et detestantes atque confitentes abiciunt. nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiam si confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. . quapropter etiam haereticus, qui perspicue foris est, baptismum illic euangelicum accepit: non talem utique baptismum accepit, quali errore caecatur. et propterea, si respiciens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est et bonum, quod acceperat, nec quia error illius improbandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his quos intus contigit de deo falsa opinantes baptizari satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri; et ideo, cum etiam foris in errore aliquo constitutus, uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere: qui quidem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere potest.