# Excerpta ex Operibus Augustini 23.10-32

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 23.10 to 23.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/23.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/23.10

in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam. Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
