Latin
231.13 to 231.23
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 231.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca; et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri et ut quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca. nisi per aquam. et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur; male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. certe manifestum est id quod dicitur in ecclesia intus et foris in corde, non in corpore cogitandum, quando quidem omnes, qui corde sunt in arcae unitate, per eandem aquam salui fiunt, per quam omnes, qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sunt siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra aream positos interemit, sic non alio, sed eodem baptismo et boni et catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt.