Latin
235
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 235
Unproofread scanNot analysed yet
Verius uniuersitati ecclesiae catholicae placuit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati atque fundati, ut, quod attinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus iam corpore, quod corrumpitur, non aggrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius, quantum possumus, imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe impares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos atque schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate, quam tenuit, et arescentes caritate, qua uiguit, et elapsos ab humilitate, qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad paciicandum imitari nolle quod fecit. sicut illi qui se christianos Nazarenos uocant et more iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sorte sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis opponunt.