Latin
237.20 to 237.36
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 237.20-36
Unproofread scanNot analysed yet
ideo non aemulatur, quia non inflatur. ubi enim praecedet inflatio, continuo sequitur aemulatio, quoniam superbia mater est inuidentiae. Diabolus igitur et angeli eius a luce atque feruore caritatis auersi et nimis in superbiam inuidiamque progressi uelut glaciali duritia torperunt et ideo per figuram tamquam in aquilone ponuntur. unde cum generi humano diabolus incubaret, uentura gratia saluatoris dicitur in cantico canticorum: exsurge, aquilo, et ueni, auster, et perfla hortum meum, et fluent aromata. exsurge qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere releuati erigantur quorum animas premendo curuasti. et ueni, auster, inquit, spiritum inuocans flantem de meridie uelut a parte feruida et luminosa, ut fluant aromata. unde apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco. hinc etiam dicitur in quodam psalmo: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro; captiuitatem scilicet, qua sub diabolo tamquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant et quodam modo congelauerant. hinc enim et euangelium dicit: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum. at uero flante austro glacies resoluitur et torrentes fluent, id est peccatis remissis populi ad Christum caritate concurrunt. hinc et alibi scriptum est: sicut glacies in sereno, ita soluuntur peccata tua. Proinde rationalis creatura siue in angelico spiritu siue in anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum, quo beata fiat, esse non possit, sed, mutabilitas eius si conuertatur ad incommutabile bonum, fiat beata; unde si auertatur, misera est. auersio eius uitium eius et conuersio uirtus eius est. natura ergo non est mala, quia creatura spiritus uitae rationalis etiam priuata bono, cuius participatione beatificatur, id est etiam uitiosa, melior est corpore, quod summum est in corporibus, id est hac luce, quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa corpus est.