# Excerpta ex Operibus Augustini 238.1-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 238.1 to 238.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/238.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/238.1

Merito ergo istorum qui saturantur uiuunt corda in saeculum saeculi. uita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. uident enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. unde ipsa caritas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subueniendum quaquauersum potest porrigit; et haec latitudo est. nunc longanimitate aduersa tolerat et in eo quod ueraciter tenuit perseuerat; et haec longitudo est. hoc autem totum propter adipiscendam uitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est. exsistit uero ex occulto ista caritas, ubi fundati quodam modo et radicati sumus, ubi causae uoluntatis dei non inuestigantur, cuius gratia sumus salui facti, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum eius misericordiam. uoluntarie quippe genuit nos uerbo ueritatis, et haec uoluntas eius in abdito est. cuius secreti profunditatem quodam modo expauescens apostolus clamat: o altitudo d i ui tiar um sa.pientiae dei ao scientiae! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? et hoc est profundum. alti- . tudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur, cum autem in profundo, difficultas inuestigationis et cognitionis. unde et illud deo dicitur: quam magnificata sunt opera tua, domine; nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. et iterum: iudicia tua uelut multa abyssus. hinc igitur est illud apostoli quod requirendum inter cetera posuisti: huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
