# Excerpta ex Operibus Augustini 238.40-53

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 238.40 to 238.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/238.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/238.40

hoc totum agitur, cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. in futuro autem saeculo perfecta et plena caritas sine ulla malorum tolerantia non fide credit quod non uidet, nec spe desiderat quod non tenet, sed in aeternum ueritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cuius sine fine quietum opus erit laudare quod amat et amare quod laudat. de hac consequenter dicit: scire etiam super-is eminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. qui enim quia uoluit mortuus est, quomodo uoluit mortuus est. non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis huius et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister existeret. nam latitudo est in eo ligno, qua transuersum desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia. ibi extenduntur manus. longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est; ibi enim quodam modo statur, id est persistitur et perseueratur, quod longanimitati tribuitur. altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transuersum figitur sursum uersus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna exspectatio est. iam uero illud ex ligno, quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae, in qua multorum ingenia conteruntur id uestigare conantia, ut ad extremum eis dicatur: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? uiuent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi, hoc est humilium caritate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
