Latin
239.1 to 239.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 239.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fi les, quorum eis non potest obesse perfidia. ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse uirtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. etenim anima patris mea est, inquit, et anima filii mea est; anima, quae peccauerit, ipsa morietur ur. non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: et anima patris mea est, et anima filii mea est. iam itaque, cum homo in se ipso est ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente. iam est unde dicatur: anima, quae peccauerit, ipsa morietur. Vt autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. non enim scriptum est :"nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate aut ex offerentium uel ministrantium fide", sed: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. regenerans ergo spiritus in maioribus offerentibus ut paruulo oblato renatoque communis est.