Latin
24.23 to 24.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 24.23-45
Unproofread scanNot analysed yet
quare ratiunculas nostras diuinis submittamus affatibus. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere iubes. diliges, inquit, dominum deum tuum ei toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. quid uis amplius? et Paulus: diligentibus, inquit, deum omnia procedunt in bonum. dicit etiam ipse dilectionis modum: quis ergo nos separabit a caritate Christi? et cetera; et post pauca: certus sum enim quia neque mors neque uita et reliqua. si ergo nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? nemo nos inde separat minando mortem; id ipsum enim quod diligimus deum mori non potest, nisi dum non diligit deum, cui mors ipsa est non diligere deum, quod nihil est aliud quam ei quicquam in diligendo atque sequendo praeponere. nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus deo, nostra mente potentior. non separat uirtus; si illa uirtus hic nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens deo; sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur deo; si in nobis est, ipsa coniungit. non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei a quo nos separare moliuntur artius inhaeremus. non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit deus et nihil est ipso deo melius, qui iam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.]