# Excerpta ex Operibus Augustini 242.41-49

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 242.41 to 242.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.41

puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat. porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliunt mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita — neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere, nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito uocantur — non tamen ob aliud amissa iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet immortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est, tamquam uita uitarum; quae cum sunt in corporibus, etiam ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur: quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere. Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes: ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemtio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
