Latin
242.50 to 242.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 242.50-57
Unproofread scanNot analysed yet
quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: "nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae deus est sola asseratur esse iustitia". est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire, ea nostra est in hac peregrinatione iustitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores. Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incommutabiliter excellentius illo est quod inluminatur: quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia? quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei. unde nobis dicitur: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei: profecto ipsius dei, qui nos reformauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo, eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incommutabiliter iustior.