Latin
243.26 to 243.41
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 243.26-41
Unproofread scanNot analysed yet
recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. sic enim dictum est: solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: qui facit mirabilia solus. quod uelim scire, de quo dictum accipiunt; si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? an quicquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? dicit autem idem filius: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum, uerum, solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum? Item dicit idem apostolus: nobis unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Iohannes: omnia per ipsum facta sunt? quaero itaque, de quo dicit alio loco: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum? si enim de patre et filio et spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre, per ipsum, per filium, in ipso, spiritu sancto, manifestum, quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est, quando singulariter intulit: ipsi gloria in saecula saeculorum. unde enim coepit hunc sensum, non ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae "patris aut filii aut spiritus sancti", sed sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius. quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?