# Excerpta ex Operibus Augustini 243.55-67

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 243.55 to 243.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55

secundum hanc enim seruitutem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur ????? enim habet. porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur — quando quidem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies; unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori—non est utique creatura spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco XatQetovreg; plures enim codices etiam latini sic habent: qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes ant paene omnes. in nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus. sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? alio enim loco dicit: corpora uestra membra sunt Christi. si autem quae membra sunt Christi, templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est, ut huic eam seruitutem debeamus, qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur wreeia. unde consequenter dicit: glorificate ergo et portate deum in corpore uestro.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
