Latin
246.1 to 246.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 246.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo est: cum tradiderit regnum deo et patri? quasi modo non habeat regnum deus et pater. sed quia omnes iustos, quibus nunc regnat ex fide uiuentibus, mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem, quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: "cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris". sicut enim dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo nouit filium nisi pater; neque patrem quis nouit nisi filius et cui noluerit filius reuelare, tunc reuelabitur a filio pater, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. ex quarum persona non inconuenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoad usque rex in recubitu suo est, idest quoad usque Christus in secreto suo est, quia uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus, inquit, apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate —hoc est in similitudinibus —tunc autem facie ad faciem. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis 'atque aeterna perfectio gaudiorum. filii dei enim sumus, et nondum apparuit quod erimus; scimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quod enim dixit famulo suo Moysi: ego sum qui sum; et dices itaque filiis Israhel: qui est, misit me ad uos: hoc contemplabimur, cum uiuemus in aeternum. ita quippe ait: haec est uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum.