# Excerpta ex Operibus Augustini 246.15-36

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 246.15 to 246.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.15

hoc fiet, cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint. tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: mane adstabo tibi et contemplabor. de hac contemplatione intellego dictum: cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum perduxerit iustos, quibus nunc ex fide uiuentibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus, ad contemplationem dei et patris. [si desipio, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. spes . autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus, quoad usque rex in recubitu suo est. tunc erit quod scriptum est: adimplebis me laetitia cum uultu tuo. illa laetitia nihil amplius requiretur, quia nec erit quod amplius requiratur. ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. quod bene intellexerat Philippus, ut diceret: domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis; sed nondum intellexerat eo quoque modo id ipsum se potuisse dicere: "domine, ostende nobis te, et sufficit nobis". ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? Philippe, qui uidet me, uidet et patrem. sed quia uolebat eum ex fide uiuere, antequam illud posset uidere, secutus est et ait: non credis, quia ego in patre et pater in me? quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: mundans fide corda eorum. probatur autem, quod illi contemplationi corda mundantur, illa maxime sententia: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
