Latin
246.37 to 246.52
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 246.37-52
Unproofread scanNot analysed yet
et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum. siue ergo audiamus: "ostende nobis filium", siue audiamus: ostende nobis patrem, tantundem ualet, quia neuter sine altero potest ostendi. unum quippe sunt, sicut ait: ego et pater unum sumus. denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu suo. Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur spiritus ueritatis, quem hic mundus accipere non potest. hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui trinitatis deo, ad cuius imaginem facti sumus. propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto, tamquam ipse solus sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit, quia separari a patre ac filio non potest, sicut et pater solus sufficit, quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus, quia separari a (patre et) spiritu sancto non potest. quid enim sibi uult quod ait: si diligitis m e, mandata mea seruate. et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, ut nobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. sed adhuc uideri potest ideo dictum: et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, quasi non sufficiat solus filius. illo autem loco ita de illo dictum est, tamquam solus omnino sufficiat: cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. numquid ergo hinc separatur, tamquam ipse non doceat omnem ueritatem ? aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere.